previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. [38]

atque etiam M. Lepido pro eius egregiis in rem publicam meritis decernendos honores quam amplissimos censeo. semper ille populum Romanum liberum voluit maximumque signum illo die dedit voluntatis et iudici sui, cum Antonio diadema Caesari imponente se avertit gemituque et maestitia declaravit quantum haberet odium servitutis, quam populum Romanum liberum cuperet, quam illa1 quae tulerat temporum magis necessitate quam iudicio tulisset. quanta vero is moderatione usus sit in illo tempore civitatis quod post mortem Caesaris consecutum est, quis nostrum oblivisci potest? Magna haec, sed ad maiora properat oratio. [39] quid enim, o di immortales! admirabilius omnibus gentibus, quid optatius populo Romano accidere potuit quam, cum2 bellum civile maximum esset, cuius belli exitum omnes timeremus, sapientia et misericordia3 id potius exstingui quam armis et ferro rem in discrimen adducere4? quod si eadem ratio Caesaris fuisset in illo taetro miseroque bello, ut omittam patrem, duos Cn. Pompei, summi et singularis viri, filios incolumis haberemus: quibus certe pietas fraudi esse non debuit. Vtinam omnis M. Lepidus servare potuisset! facturum fuisse declaravit in eo quod potuit, cum Sex. Pompeium restituit civitati, maximum ornamentum rei publicae, clarissimum monumentum clementiae suae. gravis illa fortuna populi Romani, grave fatum. Pompeio enim patre, quod imperi5 populi Romani lumen fuit, exstincto interfectus est patris simillimus filius. [40] sed omnia mihi videntur deorum immortalium iudicio expiata6 sex. Pompeio rei publicae conservato.


1 qui illa Muretus

2 cum Poggius: quim V1: quod V2

3 et misericordia scripsi: & iā V e coll. mea (ex et mĩa i. e. misericordia ortum), del. Lambinus: et clementia vel et mansuetudine coni. Halm

4 adduci Lambinus

5 imperio V: corr. ed. R

6 expiata Faernus: expieta V1: ex pietate V2

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: