15. quam ob causam iustam
atque magnam et quod periculosissimum civile bellum maximumque
humanitate et sapientia sua M. Lepidus ad pacem
concordiamque convertit, senatus consultum his verbis censeo
perscribendum: 'cum a M. Lepido imperatore, pontifice
maximo, saepe numero res publica et bene et feliciter gesta
sit, populusque Romanus intellexerit ei dominatum regium
maxime displicere, cumque eius opera, virtute, consilio
singularique clementia et mansuetudine bellum acerbissimum
civile sit restinctum,
[41]
Sextusque Pompeius, Gnaei filius,
Magnus, huius ordinis auctoritate ab armis discesserit et a
M. Lepido imperatore, pontifice maximo, summa senatus
populique Romani voluntate civitati restitutus sit, senatum
populumque Romanum pro maximis plurimisque in rem
publicam M. Lepidi meritis magnam spem in eius virtute,
auctoritate, felicitate reponere oti1, pacis, concordiae, libertatis2,
eiusque in rem publicam meritorum senatum populumque
Romanum memorem fore, eique statuam equestrem
inauratam in rostris aut quo alio loco in foro vellet3 ex huius
ordinis sententia statui placere.' qui honos, patres conscripti,
mihi maximus videtur, primum quia4 iustus est; non
enim solum datur propter spem temporum reliquorum sed
pro amplissimis meritis redditur; nec vero cuiquam possumus
commemorare hunc honorem a senatu tributum iudicio
senatus soluto et libero.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.