previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. [42]

venio ad C. Caesarem, patres conscripti, qui nisi fuisset, quis nostrum esse potuisset? advolabat ad urbem a Brundisio homo impotentissimus, ardens odio, animo hostili in omnis bonos cum exercitu Antonius1. quid huius audaciae et sceleri poterat opponi? nondum ullos duces habebamus, non copias; nullum erat consilium publicum, nulla libertas; dandae cervices erant crudelitati nefariae; fugam quaerebamus omnes, quae ipsa exitum non habebat. [43] quis tum nobis, quis populo Romano obtulit hunc divinum adulescentem deus? qui, cum omnia ad perniciem nostram pestifero illi civi paterent, subito praeter spem omnium exortus prius confecit exercitum quem furori M. Antoni opponeret quam quisquam hoc eum cogitare suspicaretur. Magni honores habiti Cn. Pompeio, cum esset adulescens, et quidem iure. subvenit enim2 rei publicae, sed aetate multo robustior et militum ducem quaerentium studio paratior3 et in alio genere belli. non enim omnibus Sullae causa grata. declarat multitudo proscriptorum, tot municipiorum maximae calamitates. [44] Caesar autem annis multis minor veteranos cupientis iam requiescere armavit; eam complexus est causam quae esset senatui, quae populo, quae cunctae Italiae, quae dis hominibusque4 gratissima. et Pompeius ad L. Sullae maximum imperium victoremque exercitum accessit: Caesar se ad neminem adiunxit, ipse princeps exercitus faciendi et praesidi comparandi fuit. ille5 adversariorum partibus agrum Picenum habuit inimicum: hic ex Antoni amicis sed amicioribus libertatis6 contra Antonium confecit exercitum. illius opibus Sulla regnavit: huius praesidio Antoni dominatus oppressus est. [45] demus igitur imperium Caesari sine quo res militaris administrari, teneri exercitus, bellum geri non potest: sit pro praetore7 eo iure quo qui optimo. qui honos quamquam est magnus illi aetati8, tamen ad necessitatem rerum gerendarum, non solum ad dignitatem valet. itaque illa quaeramus quae vix hodierno die consequemur.


1 Antonius del. Cobet

2 enim ed. R: etiam V

3 paratior Poggius: partior V: paratiore Halm

4 hominibusque Faernus: omnibusque V

5 ille Ferrarius: ille in V

6 libertati ed. R

7 sit pro praetore Ferrarius: et pro pop. R. V

8 illi aetati Poggius: illa aetati V: illa aetate Graevius

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: