previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. atque ego de notis iudicibus dixi: quos minus nostis nolui nominare: saltatores, citharistas, totum denique comissationis Antonianae chorum in tertiam decuriam iudicum scitote esse coniectum. en causam1 cur lex tam egregia tamque praeclara maximo imbri, tempestate, ventis, procellis, turbinibus, inter fulmina et tonitrua ferretur2, ut eos iudices haberemus quos hospites3 habere nemo velit. scelerum magnitudo, conscientia maleficiorum, direptio eius pecuniae cuius ratio in aede Opis confecta est hanc tertiam decuriam excogitavit; nec ante turpes iudices quaesiti quam honestis iudicibus nocentium salus desperata est. [16] sed illud os, illam impuritatem caeni fuisse4 ut hos iudices legere auderet! quorum lectione duplex imprimeretur5 rei publicae dedecus: unum, quod tam turpes iudices essent; alterum, quod patefactum cognitumque6 esset quam multos in civitate turpis haberemus. hanc ergo7 et reliquas eius modi leges, etiam si sine vi8 salvis auspiciis essent rogatae, censerem tamen abrogandas: nunc vero cur abrogandas censeam, quas iudico non rogatas? [17] an illa non gravissimis ignominiis monumentisque huius ordinis ad posteritatis memoriam sunt notanda, quod unus M. Antonius in hac urbe post conditam urbem9 palam secum habuerit10 armatos11? quod neque reges nostri12 fecerunt neque ei qui regibus exactis regnum occupare voluerunt. Cinnam memini; vidi Sullam; modo Caesarem: hi enim tres post civitatem a L. Bruto liberatam plus potuerunt quam universa res publica. non possum adfirmare nullis telis eos stipatos fuisse; hoc dico: nec multis et occultis. [18] at13 hanc pestem agmen armatorum sequebatur; Crassicius14, mustela, Tiro, gladios ostentantes, sui similis greges ducebant per forum; certum agminis locum tenebant barbari sagittarii. cum autem erat ventum ad aedem Concordiae, gradus complebantur, lecticae conlocabantur, non quo ille scuta occulta esse vellet, sed ne familiares, si scuta ipsi ferrent, laborarent.


1 en causam Lambinus: em causam V, Cus.: haec causa D

2 feretur V, Cus.

3 quos socios ad epulas hospites D

4 fuisse V: fecissent D

5 imprimeret D

6 cognitumque om. D

7 hanc ego b huius modi D

8 vi om. V

9 post conditam urbem om. D

10 habuerit V: habuit D

11 armatos si post conditam urbem add. D

12 nostri om. D

13 at om. D

14 Crassicius Bardili (cf. xiii. 3): Classicius D (Cassinus b1): Cassius V

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: