previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1. Magno in dolore1, patres conscripti, vel maerore potius quem ex crudeli et miserabili morte C. Treboni, optimi civis moderatissimique hominis, accepimus, inest tamen aliquid quod rei publicae profuturum putem. perspeximus enim quanta in eis qui contra patriam scelerata arma ceperunt inesset immanitas. nam duo haec capita nata sunt post homines natos taeterrima et spurcissima, Dolabella et Antonius: quorum alter effecit quod optarat2, de altero patefactum est quid cogitaret. L. Cinna crudelis, C. Marius in iracundia perseverans, L. Sulla vehemens; neque ullius horum in ulciscendo acerbitas progressa ultra mortem est; quae tamen poena in civis nimis crudelis putabatur. ecce tibi geminum in scelere par, [2] invisitatum3, inauditum, ferum, barbarum. itaque quorum summum quondam4 inter ipsos odium bellumque meministis, eosdem postea singulari inter se consensu et amore devinxit improbissimae5 naturae et turpissimae vitae similitudo. ergo id6 quod fecit Dolabella in quo potuit multis idem minatur Antonius. sed ille cum procul esset7 a consulibus exercitibusque nostris neque dum senatum cum populo Romano conspirasse8 sensisset, fretus Antoni copiis ea scelera suscepit quae Romae iam suscepta arbitrabatur a socio furoris sui. [3] quid ergo hunc aliud moliri, quid optare censetis aut quam omnino causam esse belli? omnis9, qui libere de re publica sensimus, qui dignas nobis sententias diximus, qui populum Romanum liberum10 esse voluimus11, statuit ille quidem non inimicos, sed hostis: maiora tamen in nos quam in hostem supplicia meditatur: mortem naturae poenam12 putat esse, iracundiae tormenta atque cruciatum. qualis igitur hostis habendus est is a quo victore, si cruciatus absit, mors in benefici parte numeretur?


1 dolore sum D

2 optabat D

3 invisitatum t: inusitatum cett.

4 quondam ns: quoddam Vb: om. t

5 improbissimae V, Cus.: impurissimae D

6 id del. Lambinus

7 abesset D

8 conspirare Ernesti

9 omnes om. D

10 r. p. liberam D

11 voluimus Vs1: volumus cett.

12 poenam del. Faernus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: