previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11.

quis igitur is est? aut M. Brutus aut C. Cassius aut uterque. decernerem plane, sicut multa 'consules, alter ambove1,' ni Brutum conligassemus in Graecia et eius auxilium ad Italiam vergere quam ad Asiam maluissemus; non ut ex acie2 respectum haberemus, sed ut ea3 ipsa acies subsidium haberet etiam transmarinum. praeterea, patres conscripti, M. Brutum retinet etiam nunc C. Antonius, qui tenet Apolloniam, magnam urbem et gravem; tenet, opinor, Byllidem, tenet Amantiam, instat Epiro, urget Oricum, habet aliquot cohortis, habet equitatum. hinc si Brutus erit traductus ad aliud bellum, Graeciam certe amiserimus. est autem etiam de Brundisio atque illa ora Italiae providendum. quamquam miror tam diu morari Antonium; solet enim ipse accipere manicas nec diutius obsidionis metum4 sustinere. quod5 si confecerit Brutus et intellexerit plus se rei publicae profuturum, si Dolabellam persequatur quam si in Graecia maneat, aget ipse per sese, ut adhuc quoque fecit, neque in tot incendiis quibus confestim succurrendum est exspectabit senatum. [27] nam et Brutus et Cassius multis iam in rebus ipse sibi senatus fuit6. necesse est enim in tanta conversione et perturbatione omnium rerum7 temporibus potius parere quam moribus. nec enim nunc primum aut Brutus aut Cassius salutem libertatemque patriae legem sanctissimam et morem optimum iudicavit. itaque si ad nos nihil referretur de Dolabella persequendo, tamen ego pro decreto putarem, cum essent tales virtute, auctoritate, nobilitate ei summi8 viri quorum alterius iam nobis notus esset exercitus, alterius auditus.


1 consules, alter ambove n, ut voluit Müller: consulib; alter ambosve t: cõs. alterum ambosve bs: in consulibus, alterum ambosve Halm

2 ex acie Rau: ex ea acie codd.: eo ex acie Ferrarius

3 ea supplevi (hoc loco, cf. l. 26)

4 iste Orelli

5 quod quem coni. Halm

6 ipsi sibi senatus fuerunt coni. Halm

7 conversione et perturbatione omnium rerum codd. Ferrarii: concursatione (-cursione t) perturbationum rerum D

8 ei summi scripsi: summi codd.: summa (vel supra tali) Faernus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: