7.
[16]
nunc1, quoniam hostis est iudicatus Dolabella, bello est
persequendus. neque enim quiescit2; habet legionem,
habet fugitivos, habet sceleratam impiorum manum; est
ipse confidens, impotens, gladiatorio generi mortis addictus.
quam ob rem, quoniam Dolabella hesterno die hoste decreto
bellum gerendum est, imperator est deligendus3. duae
dictae sunt sententiae quarum neutram probo: alteram
quia semper, nisi cum est necesse, periculosam arbitror;
alteram quia alienam his temporibus existimo.
[17]
nam extraordinarium
imperium4 populare atque ventosum est,
minime nostrae gravitatis, minime huius ordinis. bello
Antiochino5 magno et gravi, cum L. Scipioni provincia Asia6
obvenisset, parumque in eo putaretur esse animi, parum
roboris, senatusque ad conlegam eius, C. Laelium7, illius8
sapientis patrem, negotium deferret, surrexit P. Africanus,
frater maior L. Scipionis, et illam ignominiam a familia9
deprecatus est, dixitque et in fratre suo summam virtutem10
esse summumque consilium neque se ei legatum, id aetatis
eisque rebus gestis, defuturum. quod cum ab eo esset
dictum, nihil est de Scipionis provincia commutatum; nec
plus extraordinarium imperium ad id bellum quaesitum
quam duobus antea maximis Punicis bellis quae a consulibus
aut a dictatoribus gesta et confecta11 sunt, quam
Pyrrhi, quam Philippi, quam post Achaico bello, quam
Punico tertio12; ad quod13 populus Romanus ita sibi ipse
delegit14 idoneum ducem, P. Scipionem, ut eum tamen bellum
gerere consulem vellet.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 num D
2 quiescit Vb1: -scet cett.
3 deligendus bs: dilig. cett.
4 semper imperium D
5 Antiochi bns
6 provincia Asia Faernus: pc ia V: p. f. Asia D
7 C. om. V
8 illius Ernesti: huius codd.
9 a familia V: familia t: familiae bns
10 post summam vir- sequitur in V xii, 12-23 -sumus iudicare ... corpore, tum xiii. 1-10 a principio ... acerbam, tum xi. 17-22 -tutem ... virum (reliqua perierunt)
11 et confecta V: it conta t: ita (aut b) consummata bns
12 quam Punico tertio om. D
13 ad quod a quo domiti V
14 diligit V
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.