previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. [18] cum Aristonico bellum gerendum fuit P. Licinio L. Valerio1 consulibus. rogatus est2 populus quem id bellum gerere placeret. Crassus consul, pontifex maximus, Flacco conlegae, flamini Martiali, multam dixit, si a sacris discessisset: quam multam populus Romanus3 remisit; pontifici tamen flaminem parere iussit. sed ne tum quidem populus Romanus ad privatum detulit bellum, quamquam erat Africanus qui anno ante de Numantinis triumpharat4; qui, cum longe omnis belli gloria et virtute superaret, duas tamen tribus solas5 tulit. ita populus Romanus consuli potius Crasso quam privato Africano bellum gerendum dedit6. de Cn. Pompei imperiis, summi viri atque omnium principis, tribuni plebis turbulenti tulerunt. nam Sertorianum bellum a senatu privato datum est, quia consules recusabant, cum L. Philippus pro consulibus eum se7 mittere dixit, non pro consule. [19] quae igitur haec comitia, aut quam ambitionem constantissimus et gravissimus civis, L. Caesar, in senatum introduxit? clarissimo viro atque innocentissimo decrevit imperium, privato tamen: in quo maximum nobis onus imposuit8. adsensus ero, ambitionem induxero in curiam; negaro, videbor suffragio meo, tamquam comitiis, honorem homini amicissimo denegavisse. quod si comitia placet in senatu haberi9, petamus, ambiamus, tabella modo10 detur nobis, sicut populo data est. cur committis11, Caesar, ut aut praestantissimus vir, si tibi non sit adsensum, repulsam tulisse videatur aut unus quisque nostrum praeteritus, si, cum pari dignitate simus12, eodem honore digni non putemur? [20] at enimnam id exaudioC. Caesari adulescentulo13 imperium extraordinarium mea sententia dedi. ille enim mihi praesidium extraordinarium dederat: cum dico mihi, senatui dico populoque Romano. A quo praesidium res publica14, ne cogitatum quidem, tantum haberet ut sine eo salva esse non posset, huic extraordinarium imperium non darem? aut exercitus adimendus aut imperium dandum fuit. quae est enim ratio aut qui potest fieri ut sine imperio teneatur exercitus? non igitur, quod ereptum non est, id existimandum est datum. eripuissetis C. Caesari, patres conscripti, imperium, nisi dedissetis. milites veterani qui illius auctoritatem, imperium, nomen secuti pro re publica arma ceperant volebant sibi ab illo imperari; legio15 Martia et legio quarta ita se contulerant16 ad auctoritatem senatus et rei publicae17 dignitatem ut deposcerent imperatorem et ducem C. Caesarem. imperium C. Caesari18 belli19 necessitas, fascis senatus dedit. otioso vero et20 nihil agenti privato, obsecro te, L. Caesarcum peritissimo homine mihi res estquando imperium senatus dedit?


1 p. licionio p. Valerio V: L. Valerio P. Scipione D

2 est V: et t: om. bns

3 populus Romanus Poggius: populi Romani V: populus D

4 triumphaverat D

5 solas om. D

6 post dedit add. V1 ex § 20 sed de ... designatus

7 se eum D

8 fort. maximum post imposuit collocandum (clausulae gratia: cf. Zielinski p. 147) assensero V2D

9 habere D

10 modo Vb: nova t: modo nova ns

11 committis Faernus: comitiis (-ciis b) codd.

12 sumus D

13 adolescenti (-escens t) D

14 res p. praesidium D

15 Martia et legio om. D

16 contulerat D

17 et rei p. V: reique p. bt: r. p. p. q. r. s: p. q. r. n

18 C. Caesarem. Imperium C. om. D

19 belli Vt: bellum bns

20 et om. D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: