previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. [32]

hoc senatus consulto ardentem inflammabitis et armatum armabitis Cassium; nec enim animum eius potestis ignorare nec copias. animus is est1 quem videtis2; copiae quas audistis3, fortes et constantes4 viri, qui ne vivo quidem Trebonio Dolabellae latrocinium in Syriam penetrare sivissent5. Allienus, familiaris et necessarius meus, post interitum Treboni profecto ne6 dici quidem se legatum Dolabellae volet. est Q. Caecili Bassi, privati illius quidem, sed fortis et praeclari viri, robustus et victor exercitus. [33] Deiotari regis et patris et fili et magnus et nostro more institutus exercitus; summa in filio spes, summa ingeni indoles, summa virtus7. quid de patre dicam? cuius benevolentia in8 populum Romanum est ipsius aequalis aetati; qui non solum socius imperatorum nostrorum fuit in bellis verum etiam dux copiarum suarum. quae de illo viro Sulla, quae Murena, quae Servilius, quae Lucullus, quam ornate, quam honorifice, quam graviter saepe in senatu praedicaverunt? quid de Cn. [34] Pompeio loquar9? qui unum Deiotarum in toto orbe terrarum ex animo amicum vereque benevolum, unum fidelem populo Romano iudicavit. fuimus imperatores ego et M. Bibulus in propinquis finitimisque provinciis: ab eodem rege adiuti sumus et equitatu et pedestribus copiis. secutum est hoc acerbissimum et calamitosissimum civile bellum in quo quid faciendum Deiotaro, quid omnino rectius fuerit dicere non est necesse, praesertim cum contra ac Deiotarus sensit victoria belli iudicarit10. quo in bello si fuit error, communis ei fuit cum senatu; sin recta sententia, ne victa quidem causa vituperanda est. ad has copias accedent alii reges, etiam dilectus accedent. [35] neque vero classes deerunt: tanti Tyrii Cassium faciunt, tantum11 eius in Syria nomen atque Phoenice est.


1 is est bt: ipse ns: fort. ipsius est

2 vidistis Ferrarius

3 post audistis aliquid intercidisse putat Madvig, velut primum legiones Q. Marci, deinde L. Stati

4 fortis et constantis Ferrarius

5 sivisset cod. Amst., et codd. Ferrarii

6 profecto ne Christ: profectione t: profectus ne bns

7 summa virtus δ: summaque v D (cf. Zielinski p. 215)

8 benevolentia in s: -tiã n: -tia bt

9 loquor t

10 diiudicarit Halm

11 tantum Ferrarius: tanti codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: