previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. quam ob rem, patres conscripti, quamquam hortatore non egetisipsi enim vestra sponte exarsistis ad libertatis recuperandae cupiditatemtamen eo maiore animo studioque libertatem defendite quo maiora proposita victis supplicia servitutis videtis. [4] in Galliam invasit Antonius, in Asiam Dolabella, in alienam uterque provinciam. alteri se Brutus obiecit impetumque furentis atque omnia divexare ac diripere cupientis vitae suae periculo conligavit, progressu1 arcuit, a reditu refrenavit, obsideri se passus ex utraque parte constrinxit Antonium. alter in Asiam inrupit. cur? si ut2 in Syriam, patebat3 via et certa neque longa; sin ut ad Trebonium4, quid opus fuit cum legione? praemisso Marso5 nescio quo Octavio, scelerato latrone atque egenti, qui popularetur agros, vexaret urbis non ad spem constituendae rei familiaris, quam tenere eum posse negant qui noruntmihi enim hic senator ignotus estsed ad praesentem pastum mendicitatis suae, consecutus est Dolabella. [5] nulla suspicione belliquis enim id putaret?—secutae conlocutiones familiarissimae cum Trebonio; complexus6 summae benevolentiae falsi indices7 exstiterunt in amore simulato8; dexterae quae fidei testes esse solebant sunt perfidia9 et scelere violatae: nocturnus introitus Zmyrnam quasi in hostium urbem, quae est fidissimorum10 antiquissimorumque sociorum; oppressus Trebonius, si ut11 ab eo qui aperte hostis esset, incautus; si ut ab eo qui civis etiam tum speciem haberet, miser. ex quo nimirum documentum nos capere fortuna voluit quid esset victis extimescendum. consularem hominem consulari imperio provinciam Asiam12 obtinentem Samiario exsuli tradidit: interficere captum statim noluit, ne nimis, credo, in victoria liberalis videretur. cum verborum contumeliis optimum virum incesto ore lacerasset, tum verberibus ac tormentis quaestionem habuit pecuniae publicae, idque per biduum. post cervicibus13 fractis14 caput abscidit, idque adfixum15 gestari iussit in pilo; reliquum corpus tractum atque laniatum16 abiecit in mare. [6] cum hoc hoste bellandum est cuius17 taeterrima crudelitate omnis barbaria superata est. quid loquar de caede civium Romanorum, de direptione fanorum? quis est qui pro rerum atrocitate deplorare tantas calamitates queat? et nunc tota Asia vagatur, volitat ut rex; nos alio bello distineri putat: quasi vero non idem unumque18 bellum sit contra hoc iugum impiorum nefarium.


1 a progressu V2D

2 cursim ut D

3 petebat D

4 sin ut ad Trebonium suppl. Lambinus

5 Mario D

6 complexus scripsi: complexusque codd.: fort. complexus quoque

7 indices falsi Nipperdey

8 in amore simulato om. s

9 perfidia sunt D

10 fidelissimorum D

11 si ut V: sicut D (ita mox

12 Asiam del. Schelle

13 cervicibus Vt: a cervicibus bns

14 fractis om. D

15 adfixum V et Arusianus K. vii. p. 454: fixum D

16 atque laniatum om. V1

17 cuius Poggius: a cuius (acu- Vns) codd.

18 unum idemque D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: