previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. [13] quid? illa castrorum M. Antoni1 lumina, nonne ante oculos proponitis? primum duos conlegas Antoniorum2 et Dolabellae, Nuculam et Lentonem, Italiae divisores lege ea quam senatus per vim latam iudicavit; quorum alter commentatus est3 mimos, alter egit tragoediam. quid dicam de Apulo Domitio? cuius modo bona4 proscripta vidi5. tanta procuratorum est neglegentia. at hic nuper sororis filio infudit venenum, non dedit. sed non possunt non prodige vivere qui nostra bona sperant, cum effundant6 sua. vidi7 etiam P. Deci auctionem, clari8 viri, qui maiorum9 exempla persequens pro alieno se aere devovit. emptor tamen in ea auctione inventus est nemo. hominem10 ridiculum qui se exserere11 aere alieno putet posse, cum vendat aliena. [14] nam quid ego de Trebellio dicam? quem ultae12 videntur Furiae debitorum; vindicem13 enim novarum tabularum novam tabulam vidimus14. quid de T. Planco15? quem16 praestantissimus civis17, Aquila, Pollentia expulit et quidem crure fracto: quod utinam illi ante accidisset, ne huc redire potuisset! lumen et decus illius exercitus paene praeterii, T. Annium Cimbrum, Lysidici filium, Lysidicum ipsum18, quoniam omnia iura dissolvit, nisi forte iure Germanum Cimber occidit. cum hanc et huius19 generis copiam tantam habeat Antonius, quod scelus omittet, cum Dolabella tantis se obstrinxerit parricidiis nequaquam pari latronum manu et copia? [15] quapropter, ut invitus saepe dissensi a Q. Fufio20, ita sum eius sententiae libenter adsensus: ex quo iudicare debetis me non cum homine solere, sed cum causa dissidere. itaque non adsentior solum sed etiam gratias ago Fufio: dixit enim severam, gravem21, re publica dignam sententiam: iudicavit hostem Dolabellam; bona censuit publice possidenda. quo cum addi nihil potuisset22quid enim atrocius potuit, quid severius decernere23?—dixit tamen, si quis eorum qui post se rogati essent graviorem sententiam dixisset, in eam se iturum. quam severitatem quis potest non laudare?


1 M. om. D

2 Antoniorum Vt: -onii bns

3 quorum ... est om. V

4 bona modo D

5 vidimus D

6 effundunt D

7 vide D

8 clarissimi D

9 maiorum suorum D

10 O hominem n2

11 exserere Halm: exercere V: exire D: emergere ex Müller

12 quem ultae Vbaldinus: quem ute V: quam multae D

13 vindicem Poggius: vindicem is V: vindices D: vindicis Ferrarius

14 vidimus D: videmus V: fort. iam videmus (clausulae gratia

15 T. Zumpt: L. V: om. D

16 quem b1: quae V: qui cett.

17 civis (-es b2) Vb: civis civi t: cives civis ns

18 ipsum Graeco (in Gr. D) verbo add. codd., del. Manutius (in mg. archetypi erat graec. = Graecum, cf. ad l. 20)

19 eius D

20 Q. om. V

21 gravem grecauem V (i. e. ex grec grauem)

22 potuisset V: posset (-it b) D

23 decernere D: degenere V

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: