previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4.

O multo miserior Dolabella quam ille quem tu miserrimum esse voluisti! 'dolores Trebonius pertulit magnos.' multi ex morbi gravitate maiores, quos tamen non miseros, sed laboriosos solemus dicere. 'longus fuit dolor.' bidui, at compluribus annorum saepe multorum. nec vero graviora sunt carnificum cruciamenta quam interdum tormenta1 morborum. [9] Alia sunt, alia, inquam, o perditissimi homines et amentissimi, multo miseriora. nam quo maior vis est animi quam corporis, hoc sunt graviora ea quae concipiuntur animo quam illa quae corpore. miserior igitur qui suscipit2 in se scelus quam is qui3 alterius facinus subire cogitur. cruciatus est a Dolabella Trebonius: et quidem a Carthaginiensibus4 Regulus. qua re cum crudelissimi Poeni iudicati sint in hoste, quid in cive de Dolabella iudicandum est? an vero hoc conferendum est aut5 dubitandum uter miserior sit6, isne7 cuius mortem senatus populusque Romanus ulcisci cupit8, an is qui cunctis senatus sententiis9 hostis est iudicatus? nam ceteris quidem vitae partibus quis est qui possit sine Treboni maxima contumelia conferre vitam Treboni cum Dolabellae? alterius consilium, ingenium, humanitatem, innocentiam, magnitudinem animi in patria liberanda quis ignorat? alteri10 a puero11 pro deliciis12 crudelitas fuit; deinde ea libidinum turpitudo ut in hoc sit semper ipse laetatus, quod ea faceret quae sibi obici ne ab inimico quidem possent verecundo. [10] et hic, di immortales! aliquando fuit meus. occulta enim erant vitia non inquirenti. neque nunc fortasse13 alienus ab eo essem, nisi ille nobis14, nisi moenibus patriae, nisi huic urbi, nisi dis penatibus, nisi aris et focis omnium nostrum, nisi denique naturae et humanitati inventus esset inimicus. A quo admoniti diligentius et vigilantius caveamus Antonium.


1 torm. quam interdum cruciamenta D

2 suscepit V

3 is qui D: si ui V: si qui P. R. Müller

4 Kartaginiensibus V

5 aut V: an D

6 sit om. D

7 isne D: nonne V

8 ulcisci cupit Ferrarius: ulcis cupit V1: ulcis cupitur V2: ulciscitur D

9 cuncti senatus sententia D

10 alterius D

11 a puero om. D

12 deliciis V: dilectis D

13 fortasse om. Cus.

14 nobis Halm: bonis V, Cus.: vobis D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: