previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. num igitur Brutus exspectavit decreta nostra, cum studia nosset? neque enim est in provinciam suam Cretam profectus: in Macedoniam alienam advolavit; omnia sua putavit quae vos vestra esse velitis; legiones conscripsit novas, excepit veteres; equitatum ad se abduxit Dolabellae atque eum nondum tanto parricidio oblitum1 hostem sua sententia iudicavit. nam ni ita esset, quo iure equitatum a2 consule abduceret? [28] quid? C. Cassius, pari magnitudine animi et consili praeditus, nonne eo ex Italia consilio profectus est ut prohiberet Syria Dolabellam? qua lege, quo iure? eo quod Iuppiter ipse sanxit, ut omnia quae rei publicae salutaria essent legitima et iusta haberentur. est enim lex nihil aliud nisi recta et3 a numine deorum tracta ratio, imperans honesta, prohibens contraria. huic igitur legi paruit Cassius, cum est in Syriam profectus, alienam provinciam, si homines legibus scriptis uterentur, eis vero oppressis suam4 lege naturae. [29] sed ut ea vestra quoque auctoritate firmetur5, censeo: cum P. Dolabella quique eius crudelissimi et taeterrimi facinoris ministri, socii, adiutores fuerunt hostes populi Romani a senatu iudicati sint6, cumque senatus P. Dolabellam bello persequendum censuerit, ut is qui omnia deorum hominumque iura novo, inaudito, inexpiabili scelere polluerit nefarioque se patriae parricidio obstrinxerit poenas dis hominibusque meritas debitasque persolvat, [30] senatui placere C. Cassium pro consule provinciam Syriam obtinere, ut qui optimo iure eam provinciam obtinuerit, eum a Q. Marcio7 Crispo pro consule, L. Statio8 Murco pro consule, A. Allieno9 legato exercitus10 accipere, eosque ei tradere, cumque eis copiis et si quas praeterea paraverit bello P. Dolabellam terra marique persequi. eius belli gerendi causa quibus ei videatur navis, nautas, pecuniam ceteraque quae11 ad id bellum gerendum pertineant, ut imperandi in Syria, Asia, Bithynia, Ponto ius potestatemque habeat, utique, quamcumque in provinciam eius belli gerendi causa advenerit, ibi maius imperium C. Cassi pro consule sit quam eius erit qui eam provinciam tum obtinebit, cum C. [31] Cassius pro consule in eam provinciam venerit; regem Deiotarum patrem et regem Deiotarum filium, si, ut multis bellis saepe numero imperium populi Romani iuverint, item C. Cassium pro consule copiis suis opibusque iuvissent, senatui populoque Romano gratum esse facturos. itemque si ceteri reges, tetrarchae dynastaeque fecissent, senatum populumque Romanum eorum offici non immemorem futurum. Vtique12 C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videretur, re publica recuperata de provinciis consularibus, praetoriis, ad hunc ordinem primo quoque tempore referant13. interea provinciae ab eis a14 quibus obtinentur obtineantur quoad cuique ex senatus consulto successum sit.


1 oblitum obstrictum mg. Crat., cf. ยงยง 14, 29

2 a n2s: om. bn1t

3 et Poggius: etiam D

4 suam ed. R: sua codd.

5 ea... firmetur Ferrarius: ex... firmetur codd.: ea... firmentur Bake

6 sunt D: corr. Poggius

7 eum a Q. bt; eumque a (om. a n1s) ns

8 Statio Ferrarius: stato b: statu st: statilio n

9 A. n, Ferrarius: at s: ab bt

10 exercitus ns: exercitum bt

11 ceteraque quae n2: ceteraque n1s1t: cetera quae s2: ceteraque omnia, quae b

12 utque ns

13 ferant codd.: corr. Naugerius (1)

14 a b: om. nst

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: