previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. adde istuc sermones hominum, adde suspiciones, adde invidiam: imitare me quem tu semper laudasti: qui instructam ornatamque a senatu provinciam deposui ut incendium patriae omissa omni1 cogitatione restinguerem. nemo erit praeter unum me quicum profecto, si quid interesse tua putasses, pro summa familiaritate nostra communicasses, qui credat te invito provinciam tibi esse decretam. hanc, quaeso, pro tua singulari sapientia reprime famam atque effice ne id quod non curas cupere videare. [24] quod quidem eo vehementius tibi laborandum est quia in eandem cadere suspicionem conlega, vir clarissimus, non potest. nihil horum scit, nihil suspicatur; bellum gerit, in acie stat, de sanguine et de spiritu decertat; ante provinciam sibi decretam audiet quam potuerit tempus ei rei datum suspicari. vereor ne exercitus quoque nostri qui non dilectus necessitate, sed voluntariis studiis se ad rem publicam contulerunt tardentur animis, si quicquam aliud a nobis nisi de instanti bello cogitatum putabunt. quod si provinciae consulibus expetendae videntur, sicut saepe multis2 clarissimis viris expetitae sunt, reddite prius nobis Brutum, lumen et decus civitatis; qui ita conservandus est ut id3 signum quod de4 caelo delapsum Vestae custodiis continetur5; quo salvo salvi sumus futuri. tunc6 vel in caelum vos7, si fieri potuerit8, umeris nostris tollemus; provincias certe dignissimas vobis deligemus; nunc quod agitur agamus. agitur autem liberine vivamus an mortem obeamus, quae certe servituti anteponenda est. [25] quid? si etiam tarditatem adfert ista sententia ad Dolabellam persequendum? quando enim veniet consul? an id exspectamus quoad ne9 vestigium quidem Asiae civitatum atque urbium relinquatur? at mittent aliquem de suo numero. valde mihi probari potest qui paulo ante clarissimo viro privato imperium extra ordinem non dedi. at hominem dignum mittent. num P. Servilio digniorem? at eum quidem civitas non habet. quod ergo ipse nemini putavi10 dandum, ne a senatu quidem, id ego unius iudicio delatum comprobem? [26] expedito nobis homine et parato, patres conscripti, opus est et eo qui imperium legitimum habeat, qui praeterea auctoritatem, nomen, exercitum, perspectum animum in re publica liberanda.


1 alia omni coni. Halm

2 a multis Halm

3 id illud Ernesti

4 de v: om. cett.

5 tenetur v

6 tunc Ferrarius: hunc codd.

7 vos hoc loco Nonius p. 407: ante umeris habet b: om. nst

8 potuerit l et Nonius: poterit bnst

9 quoad ne Christ: quo ante t: quo ne (nec b) bs

10 putavi Madvig: putat codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: