previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5.

etenim Dolabella non ita multos secum habuit notos atque insignis latrones: at videtis quos et quam multos habeat Antonius. primum Lucium1 fratrem: quam facem, di immortales, quod facinus, quod scelus, quem gurgitem, quam voraginem! quid eum non sorbere animo, quid non haurire cogitatione, cuius sanguinem non bibere censetis, in2 cuius possessiones atque fortunas non impudentissimos oculos spe et mente defigere? [11] quid Censorinum? qui se verbo praetorem esse urbanum cupere dicebat, re certe noluit. quid Bestiam? qui consulatum in Bruti locum se3 petere profitetur. atque hoc quidem detestabile omen avertat Iuppiter! quam absurdum autem, qui praetor fieri non potuerit, petere eum consulatum? nisi forte damnationem pro praetura4 putat. alter Caesar Vopiscus ille5 summo ingenio, summa potentia, qui ex aedilitate consulatum petit, solvatur6 legibus: quamquam leges eum non tenent7 propter eximiam, credo, dignitatem. at hic me defendente quinquiens absolutus est: sexta palma urbana etiam in gladiatore8 difficilis. sed haec iudicum culpa, non mea est. ego defendi fide optima: illi debuerunt clarissimum et praestantissimum senatorem in civitate retinere. qui tamen nunc nihil aliud agere videtur nisi ut intellegamus illos quorum res iudicatas inritas fecimus bene et e re publica iudicavisse. [12] neque hoc in hoc uno est: sunt alii in isdem castris honeste condemnati, turpiter restituti. quod horum consilium qui omnibus bonis hostes sunt nisi crudelissimum putatis fore? accedit Saxa nescio quis, quem nobis Caesar ex ultima Celtiberia tribunum plebis dedit, castrorum antea metator, nunc, ut9 sperat, urbis: a qua cum sit alienus, suo capiti salvis nobis ominetur10. cum hoc veteranus Cafo, quo neminem veterani peius oderunt. his quasi praeter dotem quam in civilibus malis acceperant agrum Campanum est largitus Antonius, ut haberent reliquorum nutriculas praediorum. quibus utinam contenti essent11! ferremus, etsi tolerabile non erat, sed quidvis patiendum fuit, ut hoc taeterrimum bellum non haberemus.


1 L. om. D

2 cuius ... in om. V

3 se ante consul. hab. D

4 damnationem pro praetura V: dampnatione .pp. r. t: dampnatus (dampnat etiam b) a nobis (vob. bn2 p. q. r. bns

5 Vopiscus ille V: vobiscum homo D

6 cons petit solvatur V: ad cons. solvatur D

7 teneant V propter eximiam om. D

8 etiam gladiatori Pluygers

9 ut V: vi D

10 ominetur Vb1: dominetur cett.

11 esse possent D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: