previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. paratum habet imperatorem C. Cassium, patres conscripti, res publica contra Dolabellam nec paratum solum sed peritum atque fortem. magnas ille res gessit ante Bibuli, summi viri, adventum, cum Parthorum nobilissimos duces maximas copias1 fudit Syriamque immani Parthorum impetu liberavit. maximam eius et singularem laudem praetermitto; cuius enim praedicatio nondum omnibus grata est, hanc memoriae potius quam vocis testimonio conservemus. [36] animadverti, patres conscripti, exaudivi2 etiam nimium a me Brutum3 ornari; Cassio vero sententia mea dominatum et principatum dari. quos ego orno? nempe eos qui ipsi sunt ornamenta rei publicae. quid? D. Brutum nonne omnibus sententiis semper ornavi? num igitur reprehenditis4? an Antonios potius ornarem5, non modo suarum familiarum sed Romani nominis probra atque dedecora? an Censorinum ornem6 in bello hostem, in pace sectorem? an cetera ex eodem latrocinio naufragia conligam? ego vero istos oti, concordiae, legum, iudiciorum, libertatis inimicos tantum abest ut ornem ut effici non possit quin eos tam oderim quam rem publicam diligo. [37] 'vide,' inquit 'ne veteranos offendas:' hoc enim vel maxime exaudio. ego autem veteranos tueri debeo, sed eos quibus78 sanitas est; certe timere non debeo. Eos vero veteranos qui pro re publica arma ceperunt secutique sunt C. Caesarem auctorem9 beneficiorum paternorum, hodieque rem publicam defendunt vitae suae periculo10, non tueri solum sed etiam commodis augere debeo. qui autem quiescunt, ut septima, ut octava legio, in magna gloria et laude ponendos puto. comites vero Antoni qui, postquam beneficia Caesaris comederunt, consulem designatum obsident, huic urbi ferro ignique minitantur, Saxae se et Cafoni tradiderunt ad facinus praedamque natis, num quis est qui tuendos putet? ergo aut boni sunt quos etiam ornare, aut quieti quos conservare debemus, aut impii quorum contra furorem bellum et iusta arma cepimus.


1 cum Pacori nobilissimi ducis magnas copias cod. Ursini

2 exaudivi Pluygers: exaudi rui t (ex -dirvi ortum): exauditu b: exornari ns: et audio videri Madvig

3 Brutum Cassium add. t: nimium Cassium add. bns, del. Halm

4 reprehendistis Ernesti

5 ornem Kayser Romani codd. Ferrarii: p. r. mei

6 ornarem coni. Halm

7 sed eos quibus n: sed iis quibus s: q iis quos quibus t: ẽ quod iis quos quibus b.

8 An eos quidem quibus?

9 auctorem (-e b) bt: auctoritatem (-te s) ns

10 vitae suae periculo Halm (cf. § 4): video epericulo t: magno per. b: cum magno per. ns

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: