15.
[38]
quorum igitur veteranorum
animos ne offendamus veremur? eorumne qui D. Brutum
obsidione cupiunt liberare? quibus cum Bruti salus cara sit,
qui possunt Cassi nomen odisse? an eorum qui utrisque
armis vacant? non vereor ne acerbus cuiquam1 istorum sit
qui otio delectantur. Tertio vero generi non militum veteranorum,
sed importunissimorum hostium cupio quam acerbissimum
dolorem inurere. quamquam, patres conscripti,
quousque sententias dicemus veteranorum arbitratu? quod
eorum tantum fastidium est, quae tanta adrogantia ut ad
arbitrium illorum imperatores etiam deligamus2?
[39]
ego autem
—dicendum est enim, patres conscripti, quod sentio—non
tam veteranos metuendos3 nobis arbitror quam quid tirones
milites, flos Italiae, quid novae legiones ad liberandam
patriam paratissimae, quid cuncta Italia de vestra gravitate
sentiat. nihil enim semper floret; aetas succedit aetati:
diu legiones Caesaris viguerunt; nunc vigent Pansae, vigent
Hirti, vigent Caesaris fili, vigent Planci; vincunt numero,
vincunt aetatibus; nimirum etiam auctoritate vincunt. id
enim bellum gerunt quod ab omnibus gentibus comprobatur.
itaque his praemia promissa sunt, illis persoluta.
fruantur illi suis4, persolvantur his quae spopondimus. id
enim deos immortalis spero aequissimum iudicare.
[40]
quae
cum ita sint, eam quam dixi sententiam vobis, patres conscripti,
censeo comprobandam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.