previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9.

sed de hoc quidem hactenus, ne refragari homini amicissimo ac de me optime merito videar. etsi quis potest refragari non modo non petenti verum etiam recusanti? illa vero, [21] patres conscripti, aliena consulum dignitate, aliena temporum gravitate sententia est ut consules Dolabellae persequendi causa Asiam et Syriam sortiantur. dicam cur inutile rei publicae, sed prius quam turpe consulibus1 sit videte. cum consul designatus obsideatur, cum in eo2 liberando salus sit posita rei publicae, cum a populo Romano pestiferi cives parricidaeque desciverint, cumque id bellum geramus quo bello de dignitate, de libertate3, de vita decernamus, si in potestatem quis Antoni venerit, proposita sint tormenta atque cruciatus, cumque harum rerum omnium decertatio consulibus optimis et fortissimis commissa et commendata sit, Asiae et Syriae mentio fiet, ut aut suspicioni crimen aut invidiae materiam dedisse videamur? at vero ita decernunt 'ut liberato Bruto': [22] id enim restabat, ut relicto, deserto, prodito. ego vero mentionem omnino provinciarum factam dico alienissimo tempore. quamvis enim intentus animus tuus sit, C. Pansa, sicut est, ad virum4 fortissimum et omnium clarissimum liberandum, tamen rerum natura cogit5 te necessario referre animum aliquando ad Dolabellam persequendum et partem aliquam in Asiam et Syriam derivare curae et cogitationis tuae. si autem fieri posset, vel pluris te animos habere vellem quos omnis ad Mutinam intenderes. quod quoniam fieri non potest, isto te6 animo quem habes praestantissimum atque optimum nihil volumus nisi de Bruto cogitare. [23] facis tu id quidem et eo maxime incumbis, intellego7; duas tamen8 res, magnas praesertim, non modo agere uno tempore sed ne cogitando quidem explicare quisquam potest. incitare et inflammare tuum istuc praestantissimum studium, non ad aliam ulla9 ex parte curam transferre debemus.


1 consulibus om. D

2 cum in eo V: in eo t: in eoque bns

3 de libertate V: libertate D

4 ad virum hic deficit V (in extrema pagina), cf. ad ยง 17

5 cogit ns: coget bt

6 isto te Halm: istoc (isto n2) codd.

7 intellego bt: om. ns: ut intllego Halm

8 istud o, ed. R

9 ulla n2: ullam cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: