Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[37]
quae, quicquid genuit, non modo
animal, sed etiam quod ita ortum esset e terra, ut
stirpibus suis niteretur, in suo quidque genere perfectum esse voluit. itaque et arbores et vites et ea, quae
sunt humiliora neque se tollere a terra altius possunt,
alia semper virent, alia hieme nudata verno tempore
tepefacta frondescunt, neque est ullum quod non ita
vigeat1 interiore quodam motu et suis in quoque seminibus inclusis, ut aut flores aut fruges fundat aut bacas,2
omniaque in omnibus, quantum in ipsis sit, nulla vi3
impediente perfecta sint.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.