Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[14]
in primis enim hoc traditur: omne
pronuntiatum1 (sic2 enim mihi in praesentia occurrit ut
appellarem ἀξίωμα3, utar post alio, si invenero4 melius)
—id ergo est pronuntiatum, quod est verum aut falsum. cum igitur dicis: “miser M. Crassus”, aut hoc dicis: “miser est Crassus”, ut possit iudicari, verum id
falsumne sit, aut nihil dicis omnino.
Age, iam concedo non5 esse miseros, qui mortui sint,
quoniam extorsisti, ut faterer, qui omnino non essent,
eos ne6 miseros quidem esse posse. quid?7 qui vivimus,
cum moriendum sit, nonne miseri sumus? quae enim
potest in vita esse iucunditas, cum dies et noctes cogitandum sit iam iamque esse moriendum? [p. 225]
Ecquid8 ergo intellegis, quantum mali de humana
condicione deieceris?
1 pronuntiatum eqs. Gell. 16, 8, 8 (Hier. adv. Rufin. 1, 486)
2 sic ex si Vc
3 αIlωmα R αξιωμλ V, sed praeter 1. α omnia i. r. Vc azioma K aziωma G1
4 aliosiinv. V (dist.2?) alios et inv. GKR
5 eos s. non add. V2 sunt V
6 ne s. v. K1
7 quid ecce K ante ecce adscr. m (= magister) K2, post esse d (disc.) Kree
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.