Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[100]
nos autem
teneamus, ut nihil censeamus esse malum, quod sit
a natura datum omnibus, intellegamusque,1 si mors
malum sit, esse sempiternum malum. nam vitae miserae mors finis esse videtur; mors si est misera,
finis esse nullus potest.
Sed quid ego Socratem aut2 Theramenem, praestantis viros virtutis et sapientiae gloria, commemoro, cum
Lacedaemonius3 quidam, cuius ne nomen quidem proditum est, mortem tantopere contempserit, ut, cum
ad eam duceretur damnatus ab ephoris et esset voltu
hilari atque laeto dixissetque ei quidam inimicus:
“contemnisne leges Lycurgi?”4, responderit: “ego vero
illi maximam gratiam habeo, qui me ea poena multaverit, quam sine mutuatione5 et sine versura possem
dissolvere.” o virum Sparta6 dignum! ut mihi quidem,
qui tam magno animo fuerit, innocens damnatus esse
videatur. talis innumerabilis nostra civitas tulit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.