Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5]
Sed ut ad propositum1 redeat oratio, quam brevi tempore quot et quanti poëtae, qui
autem oratores extiterunt! facile ut appareat nostros
omnia consequi potuisse, simul ut2 velle coepissent.
Sed de ceteris studiis alio loco et dicemus, si usus
fuerit, et saepe diximus. sapientiae studium vetus id
quidem in nostris, sed tamen ante Laelii aetatem et
Scipionis non reperio quos appellare possim nominatim. quibus adulescentibus Stoicum Diogenen et Academicum Carneadem video ad senatum ab Atheniensibus missos esse legatos, qui cum rei publicae nullam
umquam partem attigissent essetque3 eorum alter Cyrenaeus4 alter Babylonius, numquam profecto scholis
essent excitati neque ad illud munus5 electi, nisi in
quibusdam principibus temporibus illis fuissent studia
doctrinae. qui cum cetera litteris mandarent, alii ius
civile, alii orationes suas, alii monumenta6 maiorum,
hanc amplissimam omnium artium, bene vivendi disciplinam,
[p. 364]
vita magis quam litteris persecuti sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.