Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[55]
non dubito, tu quid responsurus sis;
itaque video, cui committam. non quemvis hoc idem
interrogarem; responderet enim alius fortasse se
non modo quattuor consulatus1 uni anteponere, sed
unum diem Cinnae multorum et clarorum virorum
totis aetatibus. Laelius si digito quem attigisset, poenas dedisset; at Cinna collegae sui consulis Cn. Octavii2 praecidi caput3 iussit,45 P. Crassi L. Caesaris, nobilissimorum
[p. 429]
hominum, quorum virtus fuerat domi
militiaeque cognita, M. Antonii, omnium eloquentissimi quos ego audierim, C. Caesaris,6 in quo mihi videtur specimen fuisse humanitatis salis suavitatis leporis. beatusne igitur, qui hos7 interfecit?8 mihi contra non solum eo videtur miser,9 quod ea fecit, sed
etiam quod ita se gessit, ut ea facere10 ei liceret (etsi
peccare11 nemini licet; sed sermonis errore labimur;12 id
enim licere13 dicimus,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.