Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4]
illa
autem, quae se eius imitatricem esse volt,1 temeraria
atque inconsiderata et plerumque peccatorum vitiorumque laudatrix, fama popularis, simulatione honestatis
formam2 eius pulchritudinemque corrumpit. qua caecitate homines, cum quaedam etiam praeclara cuperent
eaque3 nescirent nec ubi nec qualia essent, funditus
alii everterunt4 suas civitates, alii ipsi occiderunt. atque
hi quidem optuma petentes non tam voluntate quam
cursus errore falluntur. quid? qui5 pecuniae cupiditate,
qui voluptatum libidine feruntur,6 quorumque ita perturbantur animi, ut non multum absint ab insania, quod
insipientibus contingit7 omnibus,8 is9 nullane10 est adhibenda curatio? utrum quod minus noceant animi
aegrotationes quam corporis, an quod corpora curari
possint, animorum medicina nulla sit?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.