Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[45]
nunc ego1 non possum tantum hominem
nihil sapere dicere, sed nos ab eo derideri puto. ego
summum dolorem—summum autem dico, etiamsi
decem atomis est maior alius—non continuo esse
dico brevem multosque possum bonos viros nominare, qui complures2 annos doloribus podagrae crucientur
[p. 304]
maximis. sed homo catus numquam terminat nec magnitudinis nec diuturnitatis modum,
3 ut
sciam,4 quid summum dicat in dolore, quid breve5 in
tempore. omittamus hunc igitur nihil prorsus dicentem cogamusque confiteri non esse ab eo doloris
remedia quaerenda, qui6 dolorem malorum omnium
maxumum dixerit,7 quamvis idem forticulum se in torminibus et in stranguria sua praebeat.8 Aliunde igitur
est quaerenda medicina, et maxime quidem, si, quid
maxime consentaneum sit, quaerimus, ab is quibus,
quod honestum sit,9 summum bonum, quod turpe, summum videtur malum. his tu praesentibus gemere et
iactare te non audebis profecto;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.