Fla/giti6 princi/pium est nudare i/nter civis co/rpora.qui ut sint, quod fieri posse video, pudici, solliciti tamen et anxii sunt, eoque magis, quod se ipsi continent et coërcent.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[70]
Sed poëtas
ludere sinamus, quorum fabulis in hoc flagitio versari ipsum videmus Iovem: ad1 magistros virtutis philosophos veniamus, qui amorem2 negant stupri esse3
et in eo litigant cum Epicuro non multum, ut opinio
mea fert, mentiente. quis est enim iste4 amor amicitiae?
cur neque deformem adulescentem quisquam amat neque formosum senem? mihi quidem haec in Graecorum gymnasiis nata consuetudo videtur, in quibus isti
liberi et concessi sunt amores. bene ergo Ennius:5
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.