Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[50]
quod si est,1 beata vita glorianda et praedicanda et
prae se ferenda est; nihil est enim aliud quod praedicandum et prae se ferendum2 sit. quibus positis
intellegis quid sequatur. Et quidem, nisi ea vita beata
est, quae est eadem honesta, sit aliud necesse est
melius vita beata; quod erit enim3 honestum, certe
fatebuntur esse melius. ita erit beata vita melius
aliquid; quo quid potest dici perversius?4 Quid? cum
fatentur satis magnam vim esse in vitiis ad5 miseram
vitam, nonne fatendum est eandem vim in virtute6
esse ad beatam vitam? contrariorum enim contraria
sunt consequentia.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.