Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11]
sit igitur hic1 fons; utamur tamen
in his perturbationibus describendis2 Stoicorum definitionibus et partitionibus,3 qui mihi videntur in hac quaestione versari acutissime.
Est igitur Zenonis haec definitio, ut perturbatio4
sit, quod πάθος5 ille dicit, aversa a6 recta ratione contra
naturam animi commotio. quidam brevius perturbationem esse adpetitum vehementiorem, sed vehementiorem eum volunt esse, qui longius discesserit a naturae
constantia. partes autem perturbationum volunt ex duobus opinatis bonis nasci et ex duobus opinatis malis;
ita esse quattuor, ex bonis libidinem et laetitiam, [p. 367]
ut sit laetitia praesentium bonorum, libido futurorum, ex
malis metum et aegritudinem nasci censent, metum futuris, aegritudinem praesentibus; quae enim venientia metuuntur, eadem adficiunt aegritudine7 instantia.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.