Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[47]
At enim eadem
Stoici1 “praecipua” vel “producta” dicunt, quae “bona”
isti. dicunt illi quidem, sed is vitam2 beatam compleri negant; hi autem sine is3 esse nullam putant aut,
si sit beata, beatissimam certe negant. nos autem volumus beatissimam, idque nobis Socratica illa conclusione confirmatur.4 sic enim princeps5 ille philosophiae disserebat: qualis cuiusque animi adfectus
esset, talem esse hominem; qualis autem homo ipse6
esset, talem eius esse orationem; orationi7 autem facta
similia, factis vitam. adfectus autem animi in bono [p. 426]
viro laudabilis; et vita igitur laudabilis boni viri; et
honesta ergo, quoniam laudabilis. ex quibus bonorum
beatam vitam esse concluditur.8
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.