Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[51]
haec reputent isti
qui negant animum sine corpore se intellegere posse:
videbunt, quem in ipso corpore intellegant. mihi
quidem naturam animi intuenti multo difficilior occurrit cogitatio, multo obscurior, qualis animus in
corpore sit tamquam alienae domi,1 quam qualis, cum
exierit et in liberum caelum quasi domum suam venerit. si2 enim, quod numquam vidimus, id quale sit
intellegere non possumus, certe et deum ipsum et
divinum animum corpore3 liberatum cogitatione4 complecti possumus. Dicaearchus5 quidem et6 Aristoxenus,
quia difficilis erat animi quid7 aut qualis esset intellegentia, nullum omnino animum esse dixerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.