Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[54]
Etenim ut stultitia, etsi adepta est quod concupivit,
numquam se tamen satis consecutam putat,1 sic sapientia semper eo contenta2 est quod adest, neque eam umquam sui paenitet.3
Similemne4 putas C. Laelii unum consulatum5 fuisse,6
et eum quidem cum repulsa (si,7 cum sapiens et bonus
vir, qualis ille fuit, suffragiis praeteritur, non populus a bono consule potius quam ille a bono populo89 repulsam fert10)—sed tamen utrum malles te,11
si potestas esset, semel ut Laelium consulem an ut
Cinnam quater?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.