Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[65]
Atque in primis meditemur illud, ut haec patientia [p. 314]
dolorum, quam saepe iam animi intentione dixi esse1
firmandam, in omni genere se aequabilem praebeat.
saepe enim multi, qui2 aut propter victoriae cupiditatem aut propter gloriae aut etiam, ut ius suum3 et libertatem tenerent, volnera exceperunt fortiter et tulerunt, idem omissa contentione dolorem morbi ferre
non possunt; neque enim illum,4 quem facile tulerant,
ratione5 aut sapientia tulerant, sed studio potius et
gloria. itaque barbari quidam et inmanes ferro decertare acerrume possunt, aegrotare viriliter non queunt.6 Graeci7 autem homines, non satis animosi, prudentes, ut est captus hominum, satis, hostem aspicere non possunt: eidem8 morbos toleranter atque humane ferunt.9 at Cimbri10 et Celtiberi in proeliis exultant, lamentantur in morbo. nihil enim potest esse
aequabile, quod non a certa ratione proficiscatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.