Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[82]
et tamen, ut medici1 toto corpore curando
minimae etiam parti, si condoluit, medentur, sic philosophia cum universam aegritudinem sustulit, sustulit2 etiam, si quis error alicunde3 extitit, si paupertas momordit, si ignominia pupugit,4 si quid tenebrarum obfudit exilium,5 aut eorum quae6 modo dixi si quid7 extitit. etsi singularum rerum sunt propriae consolationes,
[p. 359]
de quibus audies tu quidem, cum voles. sed ad
eundem fontem revertendum est, aegritudinem omnem
procul abesse a sapiente, quod inanis sit, quod frustra
suscipiatur, quod non natura exoriatur, sed iudicio,
sed opinione, sed quadam invitatione ad dolendum,
cum id decreverimus ita fieri oportere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.