Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[81]
Tractatum1 est autem a nobis id genus aegritudinis,
quod unum est omnium maxumum, ut eo sublato reliquorum remedia ne magnopere quaerenda arbitraremur. sunt enim certa, quae de paupertate certa, quae
de vita inhonorata et ingloria dici soleant; separatim
certae scholae sunt de exilio, de interitu patriae, de
servitute, de debilitate,2 de caecitate, de omni casu, in
quo nomen poni solet calamitatis.3 haec Graeci in singulas scholas et in singulos libros dispertiunt; opus enim
quaerunt (quamquam plenae disputationes4 delectationis sunt);
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.