Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[62]
illa vis quae tandem est quae investigat occulta, quae inventio atque excogitatio dicitur? ex
hacne tibi terrena mortalique natura et caduca concreta ea1 videtur? aut qui primus, quod summae sapientiae Pythagorae visum est, omnibus rebus imposuit
nomina? aut qui dissipatos homines congregavit et
ad societatem vitae convocavit,2 aut qui sonos vocis,
qui infiniti videbantur, paucis litterarum notis terminavit, aut qui errantium stellarum cursus praegressiones institutiones3 notavit? omnes magni; etiam superiores, qui fruges, qui vestitum, qui tecta, qui cultum vitae, qui praesidia contra feras invenerunt, a quibus mansuefacti et exculti a necessariis artificiis ad
elegantiora4 defluximus. nam et auribus oblectatio
magna parta est inventa5 et temperata varietate et
natura sonorum, et astra suspeximus cum6 ea quae
sunt infixa certis locis, tum illa non re sed vocabulo [p. 249]
errantia, quorum conversiones omnisque motus qui
animo7 vidit, is docuit similem animum suum eius esse,
qui ea fabricatus esset in caelo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.