Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[77]
catervae veniunt contra dicentium, nec solum Epicureorum, quos equidem non despicio,1 sed nescio quo modo doctissimus quisque contemnit,2 acerrume3 autem deliciae meae Dicaearchus
contra hanc inmortalitatem4 disseruit. is enim tris libros scripsit, qui Lesbiaci5 vocantur quod Mytilenis6 sermo habetur, in quibus volt efficere animos esse mortalis. Stoici autem usuram nobis largiuntur tamquam [p. 257]
cornicibus: diu mansuros7 aiunt animos, semper negant. num non8 vis igitur audire, cur, etiamsi ita sit,
mors tamen non sit in malis?
Ut videtur, sed me nemo de inmortalitate depellet.
Laudo id quidem, etsi nihil nimis9 oportet confidere;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.