Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[72]
Sed plures sunt causae suscipiendi doloris: primum illa opinio mali, quo viso atque persuaso aegritudo1 insequitur necessario. deinde etiam gratum mortuis se facere, si graviter eos lugeant, arbitrantur.2 accedit superstitio muliebris quaedam; existumant enim
diis inmortalibus se facilius satis facturos, si eorum
plaga perculsi adflictos se et stratos esse fateantur.
sed haec inter se quam repugnent, plerique non vident.
laudant enim eos, qui aequo animo moriantur; qui
alterius mortem aequo animo ferant, eos putant vituperandos. quasi fieri ullo modo possit, quod in amatorio sermone dici solet, ut quisquam plus alterum diligat quam se.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.