Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[43]
Atque cum1 perturbationes2 animi miseriam, sedationes autem vitam efficiant beatam,
duplexque ratio perturbationis sit, quod3 aegritudo et
metus in malis opinatis, in bonorum autem errore laetitia gestiens libidoque versetur, quae omnia cum4 consilio et ratione5 pugnent, his tu tam gravibus concitationibus
[p. 424]
tamque ipsis6 inter se dissentientibus7 atque
distractis quem vacuum solutum liberum videris, hunc
dubitabis beatum dicere? atqui sapiens semper ita adfectus est; semper igitur sapiens beatus est.
Atque8 etiam omne bonum laetabile est; quod autem
laetabile, id praedicandum et prae se ferendum;9 quod
tale autem, id etiam gloriosum; si vero gloriosum,
certe laudabile; quod laudabile autem, profecto etiam
honestum;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.