Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[47]
'at1 idem ait non crescere voluptatem dolore2
detracto,3 summamque esse voluptatem nihil dolere.4'
paucis verbis tria magna peccata: unum, quod secum
ipse pugnat. modo enim ne suspicari quidem se [p. 342]
quicquam bonum, nisi sensus quasi titillarentur5 voluptate; nunc autem summam voluptatem esse dolore carere: potestne magis secum ipse pugnare? alterum peccatum, quod, cum in natura tria sint,6 unum
gaudere, alterum dolere, tertium nec gaudere7 nec dolere, hic primum et tertium putat idem esse nec distinguit a non dolendo voluptatem. tertium peccatum commune cum quibusdam, quod, cum virtus maxime expetatur8 eiusque adipiscendae causa philosophia quaesita
sit, ille a9 virtute summum bonum separavit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.