Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[40]
Etenim quis erit tandem modus iste? quaeramus enim modum aegritudinis, in qua1 operae plurimum ponitur. aegre tulisse P. Rupilium2 fratris repulsam3 consulatus scriptum apud Fannium est. sed4
tamen transisse videtur modum, quippe qui ob eam
causam a vita recesserit; moderatius5 igitur ferre debuit.
quid, si, cum id ferret modice, mors liberorum accessisset?
[p. 381]
“nata esset aegritudo nova, sed ea modica.6”
magna tamen facta esset accessio. quid, si deinde dolores graves corporis, si bonorum amissio, si caecitas,
si exilium? si pro singulis malis aegritudines accederent, summa ea fieret, quae non sustineretur.7
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.