Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[41]
sed quid hos, quibus1
Olympiorum victoria consulatus2 ille antiquus videtur? gladiatores, aut perditi homines aut barbari, quas
plagas perferunt! quo modo illi, qui bene instituti
sunt, accipere plagam3 malunt quam turpiter vitare!
quam saepe apparet nihil eos malle quam vel domino
satis facere vel populo! mittunt etiam volneribus confecti ad dominos, qui quaerant quid velint: si satis
is factum sit, se velle decumbere.4 quis mediocris
gladiator5 ingemuit, quis vultum mutavit umquam?
quis non modo stetit, verum etiam decubuit turpiter?
quis, cum decubuisset,6 ferrum recipere iussus collum
contraxit? tantum exercitatio meditatio consuetudo
valet. ergo hoc poterit7 “Samnis, spurcus homo, vita
illa dignus locoque8”; vir natus ad gloriam ullam partem animi tam mollem habebit, quam non meditatione
et ratione conroboret? crudele gladiatorum spectaculum et inhumanum non nullis videri solet, et haud9
scio an ita sit, ut nunc fit; cum vero sontes ferro depugnabant, auribus fortasse multae, oculis quidem
nulla poterat10 esse fortior contra dolorem et mortem
disciplina.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.