Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[57]
huic igitur alteri generi similis est ea ratio consolandi,
quae docet humana esse quae acciderint. non enim id
solum continet ea disputatio, ut cognitionem1 adferat
generis humani, sed significat tolerabilia2 esse, quae et
tulerint et ferant ceteri. de paupertate agitur:3 multi
patientes pauperes commemorantur; de contemnendo
honore: multi inhonorati proferuntur, et quidem propter id ipsum beatiores, eorumque, qui privatum4 otium
negotiis publicis antetulerunt, nominatim5 vita laudatur,6
nec siletur illud potentissimi regis anapaestum, qui7
laudat senem et fortunatum esse dicit, quod inglorius89
sit atque ignobilis ad supremum diem perventurus;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.