Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[56]
At etiam1
aemulari utile est, obtrectare,2 misereri. cur misereare
potius quam feras opem, si id facere possis? an sine
misericordia liberales esse non possumus? non enim
suscipere ipsi aegritudines propter alios debemus, sed
alios, si possumus, levare aegritudine. obtrectare vero
alteri aut illa vitiosa aemulatione, quae rivalitati similis est, aemulari quid habet utilitatis, cum sit aemulantis angi alieno bono quod ipse non habeat, obtrectantis3 autem angi alieno bono, quod id etiam alius
habeat? qui4 id adprobari possit, aegritudinem suscipere pro experientia, si quid habere velis? nam5 solum
habere velle summa dementia est.
Mediocritates autem malorum quis laudare recte
possit?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.