Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[57]
genu mehercule M. Antonium vidi, cum contente12 pro se ipse lege3
Varia diceret, terram tangere. ut enim ballistae4 lapidum et reliqua tormenta telorum eo graviores emissiones habent, quo sunt contenta atque adducta vehementius, sic vox, sic cursus, sic plaga hoc gravior,
quo5 est missa contentius. cuius contentionis cum tanta
vis sit, si gemitus in dolore ad confirmandum animum valebit, utemur; sin erit ille gemitus elamentabilis, si inbecillus,6 si abiectus, si flebilis, ei qui se
dederit, vix eum virum dixerim. qui7 quidem gemitus
si levationis aliquid adferret,89 tamen videremus, quid
esset fortis et animosi viri; cum vero nihil imminuat
doloris, cur frustra turpes10 esse volumus? quid est
enim fletu muliebri viro turpius?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.