Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[37]
Militiam vero—nostram dico, non Spartiatarum,1
quorum procedit ad modum acies2 ac3 tibiam,45 nec
adhibetur ulla sine anapaestis6 pedibus hortatio—,
nostri exercitus primum unde nomen habeant, vides; deinde qui labor, quantus7 agminis: ferre plus dimidiati mensis cibaria, ferre, si quid ad usum velint,
ferre vallum (nam scutum8 gladium galeam in onere9 [p. 299]
nostri milites non plus numerant quam umeros10 lacertos11 manus: arma enim membra militis esse dicunt; quae
quidem ita geruntur apte, ut, si usus fuerit,12 abiectis
oneribus expeditis armis ut membris pugnare possint).
quid? exercitatio legionum, quid? ille cursus concursus clamor quanti laboris est! ex hoc ille animus in
proeliis paratus ad volnera. adduc pari animo inexercitatum militem:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.