Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[17]
Metrodorus1 quidem perfecte2 eum beatum putat,
cui corpus bene3 constitutum sit et exploratum ita semper fore. quis autem est iste, cui id exploratum possit
esse? Epicurus4 vero ea dicit, ut mihi quidem risus
captare videatur. adfirmat5 enim quodam loco, si uratur sapiens, si crucietur—expectas fortasse, dum
dicat: “patietur, perferet, non succumbet”; magna mehercule laus6 et eo ipso, per quem iuravi, Hercule, digna; sed Epicuro, homini aspero et duro, non est hoc
satis: in Phalaridis tauro si erit, dicet: “quam suave
est, quam hoc non curo!”7 suave8 etiam? an parum est,
si non amarum? at9 id quidem illi ipsi, qui dolorem
malum esse negant, non solent dicere, cuiquam suave
esse cruciari: asperum, difficile, odiosum, contra naturam dicunt, nec tamen malum. hic, qui solum hoc
malum dicit10 et malorum omnium extremum, sapientem censet id suave dicturum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.