This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16]
Iam istuc quidem nihil negotii est, sed ego maiora
molior.1
Quo modo hoc nihil negotii est? aut quae sunt tandem ista maiora?
Quia, quoniam post mortem mali nihil est,2 ne mors
quidem3 est malum, cui proxumum4 tempus est post
mortem, in quo mali nihil esse concedis: ita ne moriendum quidem5 esse malum est; id67 est enim perveniendum esse ad id, quod non esse malum confitemur. [p. 226]
Uberius ista, quaeso. haec enim spinosiora, prius ut
confitear me cogunt quam ut adsentiar. sed quae sunt
ea, quae dicis te maiora moliri?
Ut doceam, si possim, non modo malum non esse,
sed bonum etiam esse mortem.
Non postulo id quidem,8 aveo9 tamen audire. ut enim
non efficias quod vis, tamen, mors ut malum non sit,
efficies. sed nihil te interpellabo; continentem orationem audire malo.
Quid, si te rogavero10 aliquid?
1 sed ego maiora molior add. Vc (sed maiora molior vel sed getiam maiora molior ς) om. X
2 nihil est add. K2V2 om. X
3 ne quidem mors K
4 proximum KV
5 nequidem moriendum K
7 idem R idẽ GK1V
8 quidem id K
10 siero- gavero V1 (corr.c) K1 hoc loco pauciora habuit, evanidas litteras m. rec. sic fere restituit: rqiero
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.