This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6]
itaque illius verae elegantisque philosophiae, quae ducta
a Socrate in Peripateticis adhuc permansit et idem
alio modo dicentibus Stoicis, cum Academici eorum
controversias disceptarent,1 nulla fere sunt aut2 pauca
admodum Latina monumenta sive propter magnitudinem rerum occupationemque hominum,3 sive etiam
quod imperitis ea probari posse non arbitrabantur,4
cum interim illis silentibus C. Amafinius5 extitit dicens,
cuius libris editis commota multitudo contulit se ad
eam6 potissimum disciplinam, sive quod erat cognitu
perfacilis, sive quod invitabantur7 inlecebris blandis
voluptatis, sive etiam, quia nihil erat prolatum melius,
illud quod erat8 tenebant.9
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.