previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. [32] his vos taeterrimis fratribus portas aperietis, hos umquam in urbem recipietis? non tempore oblato, ducibus paratis, animis militum incitatis, populo Romano conspirante, Italia tota ad libertatem recuperandam excitata, deorum immortalium beneficio utemini? nullum erit tempus hoc amisso. A tergo, fronte, lateribus1 tenebitur2, si in Galliam venerit. nec ille armis solum sed etiam decretis nostris3 urgendus est. Magna vis4 est, magnum numen unum et idem sentientis senatus. videtisne refertum forum, populumque Romanum ad spem recuperandae libertatis erectum? qui longo intervallo cum frequentis hic videt nos, tum sperat etiam liberos convenisse. [33] hunc ego diem exspectans M. Antoni scelerata arma vitavi, tum cum ille in me absentem invehens non intellegebat ad quod5 tempus me et meas viris reservarem. si enim tum illi caedis a me initium6 quaerenti respondere voluissem, nunc rei publicae consulere non possem. hanc vero nactus facultatem, nullum tempus, patres conscripti, dimittam neque diurnum neque nocturnum quin de libertate populi Romani et7 dignitate vestra quod cogitandum sit cogitem, quod agendum atque faciendum, id non modo non8 recusem sed etiam appetam atque deposcam. hoc feci dum9 licuit; intermisi quoad non licuit. iam non solum licet sed etiam necesse est10, nisi servire malumus11 quam ne serviamus animis armisque12 decernere. [34] di immortales nobis haec praesidia dederunt: urbi Caesarem, Brutum Galliae. si enim ille urbem opprimere13 potuisset, statim, si Galliam tenere14, paulo post optimo cuique pereundum15, reliquis16 serviendum.


1 fronte, lateribus Garatoni: fronte alteribus V1 (a lateribus V2): a fronte a lateribus D

2 tenetur D

3 nostris decretis D

4 vis et V

5 quod ad c

6 a me post initium habent D

7 et V: de nst: om. c

8 modo non Vc: modo nst

9 dum V: semper dum D

10 necesse est etiam D

11 malumus cns: malimus V: maluimus t

12 animis armisque D et Nonius p. 285: armis animisque V (cf. x. 21)

13 opprimere urbem V (peiore numero

14 teneret D

15 pereundum erat Halm

16 reliquis esset add. s: erat add n

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: