previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. sententiolas edicti cuiusdam memoriae mandavi quas videtur ille peracutas putare: ego autem qui intellegeret1 quid dicere vellet adhuc neminem inveni. [22] 'nulla contumelia est quam facit dignus.' primum quid est dignus? nam etiam malo multi digni2, sicut ipse. an quam facit is qui cum dignitate est? quae autem potest esse maior? quid est porro facere contumeliam? quis sic loquitur? deinde: 'nec timor quem denuntiat inimicus.' quid ergo? ab amico timor denuntiari solet? Horum similia deinceps. nonne satius est mutum esse quam quod nemo intellegat dicere? en cur magister eius ex oratore arator factus sit, possideat in agro publico3 campi Leontini duo milia iugerum immunia, ut hominem stupidum4 magis etiam infatuet mercede publica. [23] sed haec leviora fortasse: illud quaero cur tam mansuetus in senatu fuerit, cum in edictis tam fuisset5 ferus. quid enim6 attinuerat L. Cassio tribuno plebis, fortissimo et constantissimo civi, mortem denuntiare, si in senatum venisset; D. Carfulenum, bene de re publica sentientem, senatu vi et minis mortis expellere; Ti. Cannutium7, a quo erat honestissimis contionibus8 et saepe et iure vexatus, non templo solum verum etiam aditu prohibere Capitoli? cui senatus consulto ne intercederent verebatur? de supplicatione, credo, M. Lepidi, clarissimi viri. atque id erat9 periculum, de cuius honore extraordinario cotidie aliquid cogitabamus, ne eius usitatus honos impediretur. [24] ac ne sine causa videretur edixisse ut senatus adesset, cum de re publica relaturus fuisset, adlato nuntio de legione quarta mente concidit, et fugere10 festinans senatus consultum de supplicatione per discessionem fecit, cum id factum esset antea numquam.


1 intellegitat V

2 digni multi D

3 publico P R. D

4 stupidum V: stultum D

5 tam mans V1: tam subito mans. V2D ferus fuisset V (peiore numero

6 enim Vc: autem ns: om. t attinuerit D

7 Cann. Vc: Can. nst

8 contentionibus D (in V contentionibusque add. post iure)

9 at quod erat coni. Halm

10 et fugere V: effugere D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: